monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 389

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 389
tertia vero persona non hominis tantum est, sed aliarum etiam rerum, et simul ac dicta fuerit, non continuo intellegitur, nisi forte de deo dicatur aliquid, quod de eo solo potest intellegi; ut, cum dicimus 'pluit', iam potest esse verum aut falsum, cum non addamus nomen. notum est qui pluat; cum vero dicimus 'disputat', cum aliquid iam significet, non tamen verum aut falsum dici potest, si nomen non addatur. et quamvis de homine hoc tantum possit intellegi, quia non de uno dici potest, necessario subdendum est nomen; et 'resistit' cum dicimus, tertia persona est, et exigit nomen non hominis tantum, sed cuiuslibet, quod resistere potest. prima igitur et secunda persona et de homine tantum possunt intellegi et solae dictae possunt aut verae aut falsae dici, quia cum his etiam nomina intelleguntur; tertia vero et non omnis sola dici potest et non de solo homine intellegitur.